From 820ce0ba93898320f83df9392db831c38236ed1f Mon Sep 17 00:00:00 2001 From: Midgard Date: Thu, 26 May 2022 21:26:19 +0200 Subject: [PATCH] Add Goodall's Factum est silentium --- goodall_factum_est_silentium.txt | 13 +++++++++++++ 1 file changed, 13 insertions(+) create mode 100644 goodall_factum_est_silentium.txt diff --git a/goodall_factum_est_silentium.txt b/goodall_factum_est_silentium.txt new file mode 100644 index 0000000..e229f32 --- /dev/null +++ b/goodall_factum_est_silentium.txt @@ -0,0 +1,13 @@ +Factum est silentium in cœlo +Et vidi septem illos angelos qui adstant in conspectu Dei, quibus datæ sunt septem tubæ. +Et septum angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut clangerent. + +Primus igitur angelus clanxit, et facta est grando et ignis, mista sanguine, projectaque sunt in terram: et tertia pars arborum exusta est, et omne gramen viride exustum. + +Deinde secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare: factaque est tertia pars maris sanguis. Et mortua est tertia pars creaturarum quæ errant in mari, animantia dico, et tertia pars navium periit. + +Tum angelus tertius clanxit, et cecidit e cœlo stella magna, ardens velut lampas, ceciditque in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Nomen autem stellæ dicitur Absinthium: versa est igitur tertia pars aquarum in absinthium, et multi homines mortui sunt ex aquis, quod amaræ factæ essent. + +Deinde quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum: ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. + +Et vidi, et audivi unum angelum volantem per medium cœli, dicentem voce magna, Væ, væ, væ incolis terræ a reliquis sonis tubæ trium illorum angelorum qui clangent!