liederboek/goodall_factum_est_silentium.txt

16 lines
1.3 KiB
Text

Factum est silentium in cœlo.
Et vidi septem illos angelos qui adstant in conspectu Dei, quibus datæ sunt septem tubæ.
Et septum angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut clangerent.
Primus igitur angelus clanxit, et facta est grando et ignis, mista sanguine, projectaque sunt in terram: et tertia pars arborum exusta est, et omne gramen viride exustum.
Deinde secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare: factaque est tertia pars maris sanguis. Et mortua est tertia pars creaturarum quæ errant in mari, animantia dico, et tertia pars navium periit.
Tum angelus tertius clanxit, et cecidit e cœlo stella magna, ardens velut lampas, ceciditque in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Nomen autem stellæ dicitur Absinthium: versa est igitur tertia pars aquarum in absinthium, et multi homines mortui sunt ex aquis, quod amaræ factæ essent.
Deinde quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum: ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.
Et vidi, et audivi unum angelum volantem per medium cœli, dicentem voce magna, Væ, væ, væ incolis terræ a reliquis sonis tubæ trium illorum angelorum qui clangent!
Bible / Howard Goodall